Accipe masticam calaphonum (?) resinam cepum arietinum terram albam virgineam, que dissolue in oleo lini calido uel terebintino, quibus omnibus insimul bene incorporatis, funde in aquam frigidam. Postea pastillo indurato collige ipsum, reserua, donec corpus fuerit. Cum autem ipso uti volueris ipsum molifica aqua tepida, post incorpora ipsum azurio transmarino subtiliter trito, quod extrahe mediante aqua calida, mouendo pastillum cum baculo, post quam coloris etherei cola per pannum lineum et aqua depurata ipsum effunde et puluerem in funde patelle plumbee remanentem collige et reserua