De Rosa facienda. id est aqua sic dictam
Item Recipe i lott crete subtiliter rase ii lot ligni prisilis eciam rasi. et i lott aluminis bene triti. et ponite hec ad vnam tegulam siue testam vitreatam wlgariter lasurt. et miscete simul. postea perfundatis salua urna reuerenta (...) cum urina recenti. ita ut modicum supergrediatur et sinite sic stare per tres continuos dies. et non amplius. postea habeatis vnum trunciolum de creta factum cauatum ad modum putei. infra strictum supra vero amplum. et ita profundum. ut ouum vnum positis imponere totaliter. post hoc colatis rosam. per pannum lineum. sic exprimuntur suci fortiter. et iterum in massam illam sicut est in panno infundite vrinam vel lixiuium. quod uulgo calcos dicitur et iterum primite et exprimite fortiter sucum et dimittatis super stillare in cretam concauam ut supra. Postea sumite cretam illam cum rosa. et siccate ad solem. donec rime undique appareant siccate nota Cum autem volueritis operari cum illo colore. oportet ut teratis cum aqua. Et sic habetis bonam rosam. et potestis temperare pro penna cum aqua gummi vel cum clara oui. pro pensili autem sufficit cum aqua gummi uti.