Item notandum quod ex hac rosa. fiunt quattuor colores sic. Si vis rosam facere obscuriorem siue nigriorem. admisce modicum de colore que dicitur indich. Si autem volueris facere violaceum colorem. tunc appone plus de indich. et tere et sicca ad solem. Si autem rosam volueris facere nitidiorem. siue lucidiorem appone cretam. Si autem griseum volueris facere. recipe modicum de rosa. et multum de creta. et semper tere plus. tamen prodest practica. pro ut patet