Fundamentum ad deaurandum lignum secundum magistros et pictores.
Recipe pixidem vel aliud quodcumque vas ligneum. et bitumina cum bitumine pertenui. sicut ad colores vtuntur pictores. et madidetis et iterum siccetis. duodecim vicibus. vel minus. ita tamen ut aliqualem accipiat splendorem. postea accipite cretam et teratis cum aqua. Post hoc terite cum aqua bituminis quod non sit nimis fortis. Postea depingite cum creta sic factam. illud vas vel lignum semel et siccetis. et iterum depingite sex vicibus. postea radatis cum cultello ut adequetur vndique Postea accipite fenum illud. quo vtuntur vitrifices. wlgariter schäftelhäe et complanetis. postea accipite glauceum teutonicum quod uulgo oger dicitur. et comburite in pruna ut nigrescat aliqualiter. et post hoc bene teratis cum aqua. et post hoc depingite pixidem. vel aliud lignum non nimis dense. et siccetis. post hoc tergite bene cum panno lineo. et post hoc polite cum dente lupino. vel alio. Post recipite aquam et purificetis eam valde et imponite aurum. et post hoc imponite aurum pixidi cum lana arborea. et bene siccetis. post hoc polite cum dente. et vbi inueneritis locum vacuum vbi aurum non accepisset. hunc madidetis cum aqua. et imponite aurum etc.
De argento simili modo facite nisi pulmentum non facite de glauceo teutonico ut supra.