Color roseaceus obscurus siue brunus.
Roseaceus obscurus
Recipe ligni prisilii rasi unciam dimidiam. pone in ollam lapideam. deinde recipe lixiuium quanto forcius tanto melius. et calefac ad ignem. ita ut non bulliat. et sic superfunde prisilio ita tamen. ut in altitudinem vnius digiti superscandat predictum lignum prisilii. mouendo continue cum ligno. Deinde adde cride trite dragmam i. alunis bene vsti dragmas ii. Et scias quod si lixiuium est nimis calidum. tunc incipit nigrescere. Et ut dixi facias per quattuor dies. Et dum satis est. exprime per pannum mundum in cridam cauam. et mitte siccari quantum satis. et tunc collige colorem. et custodi eum ab aere. quia nocet ei.