Borax valens ad conflandum Cristallum.
Recipe lactis de pecore iuniori distillati per filtrum. boracis salis preparati. sal alkali. sanguinis hyrci. ana de omnibus. Misce hec omnia simul donec in aquam dissoluantur. Et illam aquam pone ad solem in vitro. quod inferius strictum sit. superius vero amplum. quousque exiccetur et indurescat. Et quando vis conflare cristallum adde de illa borace et fac ut vis.