Quo modo Cynobrium temperetur
Item Cynobrium temperetur cum oleo super lapidem. quousque siccetur per omnia. postea iterum teratur cum oleo in quo crocus steterit per noctem. et tam diu donec iterum siccetur super lapidem. tunc apponas terciam partem vitelli. et temperetur cum croco claro super lapidem. ut fiat aptum ad scribendum. nunquam cum aqua admisceatur. quia denigrat ipsum atque corrumpet.