Fundamentum optimum pro imposicione auri.
Recipe vas aliquid aut instrumentum bene mundatum ac purum. in quantitate nucis maioris scilicet gallice aut duarum. Superfundatis modicum aque pure ac lucide in quantitate nucis auellane de fisco liquefacto id est bitumine esocis. Apponatis eciam modicum aque de zuckkercandit. vnam vel duas guttas mellis tamen. Si tunc libenter postmodo attrahit aurum per impressionem dentis. signum est quod bene est humectatum per aquam zuckare et guttis mellis. Sin autem apponatis adhuc plus de aqua zukkare donec retineat aurum. Permittatur fundamentum superpositum bene per diem et noctem exiccari. tunc bene radatur ut fundamentum fiat planum ac lucidum. tunc cum dente imprimatur aurum. diligenter. et fiet lucidissimum aurum.