de scriptura aurea uel argentea
Recipe cos nigrum et teratur in mortario primo postea in modum valde bene super lapidem cum recenti oleo tribus vicibus siccetur in lapide deinde appone fel thaurinum in sole siccatum ad modum pise et clarum secundum quod eius spissitudinem habere volueris fundeque de lapide in cornu et scribas quidquid vis et cum siccatum fuerit planabis cum nodulo uel argenteo superponito ei tabula pirata et cum apparuerit sicut sol planabis dente et erit quasi scriptum cum auro et argento