Ad idem
Recipe clarum oui cum spongia bene trita et impone paruum de minio siue de ogra super lapidem mundum cum eodem claro fortiter tere et postea pone de ista temperatura in pergameno bene pumbicato etc si necesse fuerit raso et parvum postea explanato vbi aurum debet poni sicut videmus expedire spissum pannum ibi quod eum desiccato ita tamen quod sufficiens est linita aurum postea ponius Quidam nec non affirmant et dicunt quod melius ponatur cum verniculo quam alio modo quod verum est et expertum Durabilior est etiam et planior quam alius color qui ponitur in libris Desiccatur autem color antequem ponatur aurum super ipsum et cum sola clara terimus sed paruum