De prisilio colore
Recipe prisilium et pone ad mundam ollam / funde desuper aquam cum tercia parte ceruisie tenuis / et permitte stare ad aliquot dies scilicet per tres uel duos / ita quod predicta aqua bene penetret hastulas prisilii / Deinde apponas igni et fac bulire ad tempus scilicet ut tercia pars brodii per cocturam diminuatur / Deinde appone ad vnum lothonem prisilie tantum de alumine sicut ouum columbe / et cum bene brodum rubere ceperit / hoc ipsum probabis scribendo cum brodio / in cedula pergameni / postea cola per mundum panniculum lineum ad concham / uel ad vitreum vas latum ut color siccetur in sole uel in calida stuba sine fumo et custodiatur a pulueribus et amalo aere. Et nota quod de aqua cum ceruisia mixta debet esse vna medietate plus quam de prisilio et temperabis dum vis scribere cum aqua gumizata Si autem vis quod prisilium in scriptura sit satis brunaticum uel obscurum / tunc temperabis cum kalkus facto de cineribus combustione vitium / uel de aliis cineribus et temperetur similiter cum gummi arabico dum vis scribere Si autem vis ut prisilium iam colatum breuiter siccetur / pone lapidem super quo teruntur colores super ignem et tere leniter fundendo per modicum de prisilio colato / et quidquid exsiccabit depone quando tocicius ad concham seruando pro scriptura