De assis pro Auro
Contere cridam per optime modicum de nigredine apponendo ita quod post contricionem appareat grisea / simul enim utrique optime sunt conterenda et postea exsiccari debent / dum vero vis scribere tempera cum bitumine vsiorum in calida aqua dissoluto / appone de czukercandi modicum / cum dissolutum et contusum in cornu bene fuerit tunc scribe Vide tamen quod temperatura ita densa sit quod vix exeat de pincello Omnia autem fieri debent cum auro in stuba calida / et cornu semper debet esse in calore cum assis predicto / quod ponitur sub auro / dum vero assis iam scriptum siccum optime fuerit radatur cum nouaculam uel cultro subtili et non dentato / ita quod sit planum assis et tenue / non tamen usque ad codicem deradatur / quia aurum non hereret / nec eciam nimis spissum relinquatur ne descendat / Deinde ponatur schifersteyn sub folio quo capitale quod aurare vis / ponatur et aurum tabulatum secundum formam corporis incisum cum fuscinula lignea sumptum assi pulchre apponatur et cum dente equino bene polito pulchre apprimatur et ubique complanetur cum eodem / ultimatim cum panniculo lineo subtili et molli superfluides auri detergantur