Cinobrium
Cinobrium conteritur cum claro percusso tam diu quousque inter dentes non resonet post contricionem exsiccatur in lapide et seruatur in pergameno uel cute munda Temperatum cum claro modicum debet apponi ad cornu et hoc pro corporibus faciendo Pro floribus vero si clarum ingrossatur aqua potest modice affundi Si autem vis quod rubrica non destruatur ita perapponas ad cornu quod in aliquot diebus possit exscribi