[I]
Sciendum est igitur, duo esse genera clarearum, unum, quod verberando, aliud, quod quassando fit. quassatum valde verberato fragilius sive infirmius est, inmundum etiam eo, quod saepius quassatum vel transductum per lanam seu per staminium ab imprimentis manu sordem sumit, dum saepius polluitur per manus, cum imprimentis digitos circueat. qui vero experimento quaerit ista agnoscere, adhibeat unum et aliud genus, scilicet verberatam et quassatam claream et perspiciet, quam limpidissima sit una et altera turbida. ergo ne diutius immoremur vituperando seu laudando quodlibet eorum, de utiliore, quod Deus dederit, dicamus, qui artifex et largitor omnium artium est.