[VII]
Scire omnes cupientes artis peritiam istius decet, quod diu non frui color potest omnis rubeus clarea ista vitellina, at, ubi lucescerit, utatur diu memorata clarea, quae ex albumine, conficitur. nam haec est causa. clarea igitur, quae constat ex vitello ovi, pinguior multo clarea, quae de albumine fit propter vitellum, qui totus est quasi adeps pinguedine et ex ipsa pinguedine tam alacriter fulget omnis color rubeus atque non est ex alia parte adhaerabilis, sed magis frangibilis et cadibilis. idcirco si assidue de eadem pascitur, ipse scilicet color efficietur quasi adeps lucidus, sed caducus, atque ideo, ubi illuxerit una ex altera nutriatur clarea, a qua perseveranter in pergameno conglutinabitur.