[IX]
Sciendum igitur est, quod multi, ubi viderint, fulgere colorem, faciunt claream quandam, quam vocant claream levem vel claream macram, habentem medietatem ex aqua mixta cum albumine ovi et in similitudinem verberata, et quia minus est pinguis ista propter aquae mixtionem, bene inde lucidus color, qui antea fuerat a fortiore inpinguatus liquore temperatur.