[XII]
Cum igitur formas litteram, prius penna torta ea apta summitates illius per girum, ne corrosa videatur: hoc vero peracto aptabis et ordinabis aequaliter colorem per totam litteram, ne sit in uno loco parum et in alio nimis de colore vel nimis clareatum vel parum in ea color. post haec ad siccandum in aequali loco ipsum opus pones. si dixeris mihi «unde possum scire, an parum an nimis de colore in littera habeatur?», dicam tibi, quod ista et alia nonnulla, si animadverteris, poteris probare et intelligere potius per temet ipsum tractantem, quam per me scribentem. non valentem se existimat artifex in opere, si ex proprio ingenio nec probat nec intelligit quicquam, tantum modo hoc, quod per alios didicerat. omnis igitur est inventa intellectaque a scrutantibus hominum sensibus ars, sapientiam hominibus donante Deo, per quem omnia constant.