[XIII]
Safrannum, quod alio a quibusdam nuncupatur nomine crocus, nullam habet temperaturam aliam. nisi, sicut invenis illud herbido flore, ita pones in vasculum coloreum atque desuper clarea pura et forte infusa, parvo intervallo glauciatus fuerit. sciendum tamen, quod quidam safrannum, antequam temperant clarea, in solis vel ignis calore siccant illud, ut ariditate nobiliorem reddat colorem. non solum autem in magnis rebus, verum et in minutissimo opere floret ingenium, viget intellectus, valet ratio. omnis etiam laetatur terrenae actionis artifex audita alicuius novitate ingenii, quia ardenter cupit ad artis perfectionem attingere; sed o! quam gemendum atque stupendum est omni viam vitae transeunti, quod multos operarios suae professionis a perfectione se retrahentes <videt>, in quorum numero ego miserrimus sum, sed tamen misericordia Dei sperans sola aeternae ars vitae habet. semper ergo oportet illum, ut focus vitiorum fenum consumat, ardere, qui inmaculatum vitae suae peragere callem cupit. hic est igitur parvissimum ingenium, quod interpositis aliis parumper silui.