Item de molendo auro secundum flandrenses.
Si ipsum aurum molere nescimus eundem ad aurifices ut illud molant sicut suam deauraturam molere consueuerunt. Sit tamen satis subtilius ad nostrum quasi ad suum usum et post cum uiuo argento miscendum. Tunc deauratura illa cruda, id est aurum cum uiuo argento, per corium cerui extorquanda est, viuum argentum cribetur aurum remanebit. Tunc uiuo argento infectum adhoc omnino. Hoc ergo, id est aurum cum uiuo argento super testam ponendum et testa sit leuigata id est planissima sine asperitate siue cauernule. Quod super carbones leues et lentissimos ponenda est. Sed hoc opus est summa diligencia. Nam si parum acriori calore aurum torreatur mox ..sam (am Rand als Korrektur nachgetragenes Wort, bis auf -sam abgeschnitten) calescit nisi igne uiuum argentum torruendo non effundetur. Sal ergo tritum et ustum subtilissimum auro miscen-
/ f.15 /
dum est ut peritus inde intermissione conteratur et spargatur. Et hoc fiat spargendo et terendo (terendo et spargendo) donec uiuum argentum euarescat super fumum. Quando tamen totum suscipitur suspenssa scutella desuper adspe? inunota? Tunc postea puluis auri in baccinus lauatur diligenter sicut minium lauari solet excepto quod aurum sua dignitate tractandum est. Tunc puluis lauatus et siccatus est et in glutine ponitur. Gluten autem de uitulina carta est. Quod in testitudine tenui positum semper super aquam calidam ut gluten sit solutum. Tunc penna intincta scribetur.