Item quomodo scribitur de auro
• Accipe massam auri et delicatissime cum lima ferrea limabis et pones in uase uitreo cum aqua. Deinde tolles et super lapidem porfiriticum teres. Accipies ..? (im Mikrofilm nicht lesbar) salis gemmes et modice sulfuris crocea et misces eum auro tamdiu teres quousque totum sit dissolutum. Tollesque et mittes in uase uno, abluensque in quarto uel quinto uasis diligenter de unum in alterum. Quando uero optime lotum fuerit mittes in cornu eius. Distemperatura autem quando eum distemperabis cum de eo scribere uolueris sic facies.
• Gummam arabicam cum aquam in uase uitreo distemperabis, ponesque ad solem ut liquefiat. Liquefacta misces cum ea acetum tantum quantum de aqua. Si non habes acetum de optimo uino misces et iterum pones ad solem siccare. Bulliesque aquam ad ignem in patellam, accipiesque moniaculum et pones in aquam et statim liquefiat natabitque desuper. Suspiciesque et misces cum arabica, mouensque eas insimul, reponesque in uase optimo ad seruandum quanto temperare uolueris. Et hoc est distemperatura ad scribendum de auro. Igitur quando de auro scribere uolueris pone aurum molutum in paruissima patella ad hoc opus de auricalco facta et mitte super carbones ut fulgore modice recipiat.
Tunc pones in cornu ut dictum est accipiesque de cotho? parumper et misces (die Passage ist im Mikrofilm kaum lesbar, vermutlich ist hier von der Beimischung des Bindemittels die Rede; die Lesung ist aus der Theophilus-Edition von Ilg, S. 75) cum auro, in cornuque mouebis quociens de eo scribere uolueris. Cum autem scripseris de eo dimitte siccare et de emate polies.
/ f. 15v /
Hoc solummodo de auro et auricalco poteris facere.