• Ut potui leuios uarios tibi frater ad usus
descripsi flores adieci floribus artes
Congrua scriptis quae sunt et idone scriptis
Quem si perpendis utendo uera probabis
Nil tibi scribo quidem et non prius ipse probassem
Iam decus ingenii quod plebs romana probatur
Decidit ut periit sapientum cura senatum
Quis nunc has artes inuestigare ualebit
Quas isti artifices immensa mente potentes
Inuenere sibi potens est ostendere nobis.
Qui tenet ingenii claues uirtute potenti
In uarias artes resecat pia corda uirorum.