• Qui cupit egregios lapides irrumpere ferro
Quos dilexerunt nimium reges super aurum
Urbis romane qui celsas iam tenuere
Artes ingenium quod ego sub mente profunda
Inueni accipiat quoniam ualde preciosum
Urinam mihi quesiui pariterque cruoram
Ex hirco ingenti modico sub tempore pasto
Herba quo facto calefacto sanguine gemmas
Incidi uelute monstrante plinius auctor
Artes qui scripsit quas plebs romana probauit
Atque simul lapidum uirtutes scripsit honeste
Quorum qui nescit uires minus diligit illos
Nam primi reges urbem qui iam tenuere
Gemmis ornarunt uestes auro renitentes
/ f.18 /
Ex quibus insignis primus fuit aurelianus
Qui proprias uestes gemmis contexit et auro.