• Vitrum dictum ut ait ysidorus quod uisui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quicquid intrinsecus continetur absconditur. In uitro quilibet liquor uel species qualis interius talis exterius declaratur et quodam modo clausus patet. Cuius origo hec fuit. In parte sirie qui fenicis uocatur finitima iudee circa radicem montis carmeli palus est ex quo nascitur belus amnis v milium passuum spatio in mare fluens iuxta tholomaidam cuius harene decurrente fluctu sordibus eluuntur. His fama est pulsa naue mercatorum uitri cum sparsim per litus epulas pararent nec essent pro attollendis uasis lapides, glebas nitri naui subdiderunt. Quibus accensis permixta harena litoris translu-
/ f.21 /
centis noui liquoris fluxisse riuos et hanc fuisse originem uitri. Mox ut est ingeniosa sollercia non fuit contenta solo uitro sed et aliis mixturis hanc artem studuit. Leuibus enim aridis lignis concoquitur adiecto cipro ac nitro continuisque fornacibus ut es liquatur masseque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis et aliud flatu figuratur. Aliud torno teritur aliud argenti modo celatur. Tingitur etiam multis modis ita ut iacinctos saphirosque uirides imitetur et onichinos et aliarum gemmarum colores. Neque est alia speculum aptior materia uel picture accomodacior. Maximus tamen in candido uitro proximaque in cristalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri repulit. Vitrum olim fiebat et in italia et per gallias et in hispania. Harena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus nitri pondere uel mensura ac liquata in alias fornaces transfundebatur. Que massa uocabatur admouitrum atque hec recocta fiebat uitrum purum et candidum. In genere uitri et obsianus lapis adnumeratur est autem uirens interdum et niger aliquando et translucidus crassiore uisu et in speculis parietum pro ymagine umbras reddente. Gemmas multi ex eo faciunt hunc lapidem et in india et in italia et ad oceanum in hyspania nasci tradunt.