• Vitrum efficitur de cineribus id est de filicis cineri et de faina id est de paruulis arboribus qui sunt uel crescunt in siluis. Accipitur autem filix ante festum sancti iohannes baptiste et optime siccatur deinde ad ignem mittitur et fit cinis. Similiter et faina efficitur cinis per ignem. Accipies itaque duas partes de filice et terciam partem de faina et simul misces. Deinde facies furnum de petris argilla linitis mixta de stercore iumentorum. Fundamentum eius altitudine dimidii cubiti totum planum facies profundum furni dimittes sine materia id est in medio furni nichil facies quod in medio eius ignis quando operatur semper faciendus est. Super fundamentum furni incipies facere tres mansiunculas que arche nominantur in quibus erunt fenestrelle. Mediam archam magnam facies in qua due fenestre erunt una ex parte una et alia ex parte altera. In istam archam intus ante os arche duas ollas optime coctas quas mortariola uocant in quibus cinis siue harena ut dicetur fundetur et uitrum efficitur. Alias autem archas facies unam a dextris medie arche et alteram a sinistris. Illam autem que est a dextris minorem facies illa que a sinistris est. In archa sinistre partis una die et una nocte cinerem coques. In tantum uero eum coqui facies ut simul sit conglutinatus In hac quoque archa mortariola tua primitus coqui facies et ut firma sint et duriora ad uitrum sustinendum et coquendum ne frangantur. Quando autem cinis totus et diutissime et optime coctus fuerit tunc mittes eum in mortariolis tuis cum coclea ferrea et funde eum tamdiu donec efficiatur album. Si uero uis ut efficiatur rubeum de cinere non bene cocto sic facies. Accipe limaturam cupri et arde eam quousque puluis sit et mitte illum in mortariolis et erit uitrum rubeum quem galienum uocamus. Uiride uero uitrum ita facies. De eodem puluere in mortariolo pones quantum tibi uisum fuerit
/ f.22 /
et mouevis et erit uiride. Croceum quoque uitrum sic efficitur. Cinerem crudum accipies et mittes in mortariolo et fundes eum proiciesque modicum sabuli intus cum eo et parum ni fallor de puluere cupri et mouebis simul et efficietur croceum uitrum, quod nos cerabin uocamus. Purpureum et membrun aliter efficiuntur de cinere arboris fagi et sicut cinis albus ita coquitur et mittitur in olla et tamdiu funditur bulliendo quousque uertatur in colorem purpureum. dum bullit sepe mouebis sicut et aliud uitrum sicut supra docuimus. Quando uideris eum uerti in purpureum colorem illico tolle quantum uis et fac opus quod uolueris usque dum uideris eum mutari in pallorem. de colore pallido mutatur in aliud qui membrun uocatur. Quando uero uasa uel tabulas facere uolueris habebis uirgas ferreas intus cauatas longitudine unius cubiti aut plus uel minus et in summitate uirge parulum lignum intus cauum habens unum foramen paruissimum per quod sufflabis quando operari uolueris aliquod uas et quando de uitro operari incipies accipies uirgam unam et in mortariolo si bene purgatus uel fusus fuerit cinis aspicies. Tunc mittes uirgam in mortariolo attrahesque modicum uitri quasi parumper paste et circumducebis manu tua in girum et formabis quod tibi placuerit super marmorem ferri qui est positus qui est positus iuxta os furni. Nam ibi facies obstaculum quodam macerie ne ab igne consumeris in quo pones tabulam ferri que marmor uocatur super quem formabis uitrum quando operabebis et facies qalecunque uas placuerit tibi Facto autem uase uel cipho uel scutella uel fiala mittes in archa que est in sinistra parte furni ut ibi temperetur donec refrigescat. Tabulas autem uitri quando uolueris extendere id est planas facere recalefacies in furnum et extendes in fenestra parua que explanaria uocatur que est iuxta sinistram partem arche. Explanata uero repones eam in paruo furnum ad hoc opus factum et ibi dimittes donec omnino sit frigida. carbones
/ f.22v /
autem uiuierunt in furno preparati qui quanto extinguitur tanto plus refrigescit uitrum.