• Omne purum aurum cuiuslibet ponderis omni argento similiter puro tamen ponderis densius est parte sui uicesima quod ita probari potest. Si purissimi auri libra cum equo puri argenti simili pondere sub aqua conferatur in statera xii denariis id est uicesima sui parte aurum grauius argento uel argentum le-
/ f.24v /
uius auro inuenietur. Quapropter si inueneris opus aliquod auro formatum cui argentum permixtum esse uideatur scireque uolueris quantum auri quantumque in eo contineatur argenti sume argentum sine aurum et examinato supradicti operis pondere nec minus pensantem massam de utrouis metallo fabricato atque utrumque et opus scilicet et massam statere lancibus imposito aquisque immergito. Si argentea fuerit massa quam fecisti opus preponderabit. Si aurea fuerit alleuiato opere aurum inclinabitur. hoc tamen ita fiet ut quot partibus inclinatur aurum totidem partibus subleuatur argentum quia quicquid in ipso opere fuerit sub aquis preter solitum pondus ad aurum propter densitatem petinet Quidquid autem leuitatis ad argentum propter raritatem est referendum Et ut facilius possit aduerti considerare debes tamen in grauitate auri quam in leuitate argenti x denarios significare libram sicut in prima leccionis huius fronte prefixum est.