• Quicunque aliquod lignum ornare diuersis coloribus satagis audi que dico. In primis ipsum lignum multum rade equalem et planissimum radendo et ad ultimum fricando cum illa herba que dicitur asperella. Quod si ligni materies talis fuerit ut non possis equare eius asperetates uel non uelis propter aliquas occasiones nec tamen cum corio illud uelis cooperire uel panno. Album plumbum teres super petram siccum sed non tantum quantum si inde pingere uelis. Deinde ceram in uase super ignem liquefacies tegulamque tritam subtiliter. Albumque plumbum quod ante triuisti simul commisces sepius mouendo cum paruo ligno et sic sine refrigerari. Postea aliquod ferrum fac calidum et cum ipso ceram funde in ipsas cauernulas donec equales sint et sic cum cultello desuper abrade ea que sunt scabrosa. Si autem plumbum miscere dubitas cum cera scito quod quantum plus miscueris tanto durius erit. Et sicut dixi iam equali facto habundantius plumbum ualde subtilissime tritum in oleo desuper per totum ubicumque pngere uis tenuissime extendendo cum pincello asinino sic aptato, deinde ad solem exsiccari bene permitte. At
/ f.25 /
cum siccatus fuerit color iterum superpone sicut prius fecisti de eodem et spissiorem pones sed non ita spissiorem ut habundaciorem colorem superponas sed ut oleum minus habeat. Nam et in hoc multum cauendum est ut nunquam crassiorem colorem superponas quod si feceris et habunde posueris cum exicari ceperit ruge desuper erunt. Nunc autem ut ea que supersunt simul omnia dicam superius queso me redire permitte ubi de ligni nuditate loqutus sum si illud corio uel panno operire uolueris. Quod si lignum quod pingere uis non fuerit equale corio equino uel perchameno operi illud.