PROLOGUS LIBRI PRIMI.
PROLOGUS THEOPHILI 1 .
ENSIM per paries discuntur quaelibet artes.
Artis pictorum prior est factura colorum.
Post ad mixturas commitat mens tua curas.
Hoc opus exerce, sed ad unguem cunta coherce,
Ut sit adornatum quod piuxeris et quasi natum.
Postea multorum documentis ingeniorum
Ars opus augebit, sicut liber iste docebit.
Theophilus, humilis presbyter, servus servorum Dei,
indignus nomine et professione monachi, omnibus men-
tis desidiam animique vagationem utili manuum occu-
patione, et delectabili novitatum meditatione declinare
et calcare volentibus, retributionem coelestis praemii !
Legimus in exordio mundanse creationis hominem, ad
imaginem et similitudinem Dei conditum et inspira-
tione divini spiraculi animatum, tantseque dignitatis ex-
cellentia caeteris animantibus prserogatum ; ut rationis
capax divinae prudentiae, consilii ingeniique mereretur
participium, arbitriique libertate donatus solius condi-
toris sui suspiceret voluntatem et revereretur imperium.
Qui astu diabolico misere deceptus, licet propter in-
obedientiae culpam privilegium immortalitatis amiserit,
tamen scientiae et intelligentiae dignitatem adeo in pos-
1 Prefatio libri primi non extat in Manuscripto Harleio : sup-
plevimus ex Cod. Guelpherbytano.