xlvi PBEFATIO.
teritatis propaginem transtulit, ut quicunque curam sol-
licitudinemque addiderit, totius artis ingeniique capa-
citatem quasi hsereditario jure adipisci possit.
Hujusmodi intentionem humana suscipiens sollertia,
et in diversis actibus suis insistens lucris et voluptatibus,
per temporum incrementa, tandem ad preedestinata
Christi anae religionis perduxit tempora, factumque est,
ut quod ad laudem et gloriam nominis sui condidit dis-
positio divina, in ejus qbsequium converteret plebs Deo
devota. Quapropter quod ad nostram usque setatem
sollers pra5decessorum transtulit provisio, pia fidelium
non negligat devotio ; quodque tmereditarium Deus con-
tulit homini, hoc homo omni aviditate amplectatur et
laboret adipisci.
Quo adepto, nemo apud se, quasi ex se et non aliunde
accepto, glorietur ; sed in Domino, a quo et per quern
omnia, et sine quo nihil, humiliter gratuletur, nee con-
cessa invidise sacculo recondat, aut tenacis armariolo
cordis occultet, sed omni jactantia repulsa, hilari mente
simpliciter quserentibus eroget, metuatque evangelicam
illius negotiatoris sententiam, qui domino suo reconsig-
nare dissimulans mnam foeneratam, omni beneficio pri-
vatus, oris sui judicio nequam servi promeruit notam.
Quam sententiam incurrere formidans, ego, indignus
et pene nullius nominis homuncio, quod mini gratis con-
cessit, quse dat omnibus affluenter et non improperat,