xlviii PREFATIO.
divina dignatio, cunctis humiliter discere desiderantibus
gratis offero, et ut in me benignitatem Dei recognos-
cant largitatemque mirentur, admoneo, et ut idem, si
opera addiderint, sibi prsesto esse, procul dubio credant
insinuo.
Sicut enim homini quodcunque vetitum aut inde-
bitum cujuscunque modi ambitione attemptare, sive
rapina usurpare, iniquum est et detestabile; sic jure
debitum et ex patre Deo haereditarium intemptatum
negligere aut contemptui ducere, ignavise adscribitur
ac stultitiae. Tu ergo quicunque es, fili carissime, cui
Deus misit in cor campum latissimum diversarum ar-
tium perscrutari, et ut exinde, quod libuerit, colligas,
intellectum curamque apponere, non vilipendas pre-
tiosa et utilia quseque, quasi ea tibi sponte aut insperato
domestica terra produxerit ; quia stultus negotiator est,
qui thesaurum subito fossa liumo repererit, si ilium
colligere et servare neglexerit. Quod si tibi arbusta
vilia myrrham, thus et balsarna producerent, seu fontes
domestici oleum, lac et mella profunderent, sive pro
urtica et carduo cseterisque horti graminibus nardus et
fistula diversorumque generum aromata crescerent,
numquid his conternptis tanquam vilibus et domesticis
ad extranea, nee meliora, sed fortassis viliora compa-
randa circuires terras et mares? et hoc te judice gran-
dis foret stultitia. Quamvis enim soleant homines
quseque pretiosa multo sudore quaesita, sumptuumque
numerositate comparata, primo loco reponere, summa-
que tueri cautela : tamen si forte interdum gratis occur-
rerint aut inveniantur paria seu meliora, non dissimili,
imo majori servantur custodia.