T H E P H ILI
LIBER PRIMUS.
INCIPIT LIBER PRIMUS
THEOPHILI MONACHI, DE DIVERSIS ARTIBUS.
CAPUT I.
DE TEMPERAMENTO COLORUM IN NUDIS CORPORIBUS.
COLOR qui dicitur membrina, quo pinguntur fades et
nuda corpora, sic componitur. Tolle cerosam, id est
album, quod fit ex plumbo, et mitte earn non tritam, sed ita
ut est siccam, in vas cupreum vel ferreum, et pone super
prunas ardentes, et combure donee convertatur in flavum
colorem. Deinde tere eum, et admisce ei albam cerosam et
cenobrium 1 , donee carni similis fiat. Quorum colorum mix-
tura in tuo sit arbitrio ; ut si, verbi gratia, rubeas facies habere
vis, plus adde cenobrii; si vero Candidas, plus appone albij
si autem pallidas, pro cenobrio modicum prasini.