THEOPHILI LIBER I.
CAPUT III.
DE POSC PRIMO.
CUM vero membrinam miscueris inde facies et nuda cor-
pora impleveris, admisce ei prasinum et rubeum, qui
comburitur ex ogra, et modicum cenobrii, et confice pose, ex
quo designabis supercilia et oculos, nares, et os, mentum, et
fossulas circa nares, et tempora, rugas in fronte et collo, et
rotunditatem faciei, barbas juvenum et articulos manuum et
pedum, et omnia membra, quae distinguuntur in nudo corpore.