CAPUT XV.
DE MIXTURA VESTIMENTORUM IN MURO.
IN muro vero imple vestimentum cum ogra, addito ei modico calcis, propter fulgorem, et fac umbras ejus sive cum
simplici rubro, sive cum prasino, sive ex pose, qui fiat ex ipsa
ogra et viridi. Membrina in muro miscetur ex ogra et ceno-
brio et calce, et pose ejus et rosa et lumina riant ut supra.
Cum imagines vel aliarum rerum effigies pertrahuntur in mu-
ro sicco, statim aspergatur aqua, tarn diu donee omnino madi-
dus sit. Et in eodem humore liniantur omnes colores, qui
supponendi sunt, qui omnes calce misceantur, et cum ipso
muro siccentur ut haereant. In campo sub lazur et viridi,
ponatur color, qui dicitur veneda, mixtus ex nigro et calce,
super quern, cum siccus fuerit, ponatur in suo loco lazur te-
nuis cum ovi mediolo abundanter aqua mixto temperatus, et
super hunc iterum spissior propter decorem. Viride quoque
misceatur cum succo et nigro.