CAPUT XVIII.
DE GLUTINE CORII ET CORNUUM CERVI.
QUO diligenter exsiccato, tolle incisuras ejusdem corii
similiter exsiccatas et diligenter incide particulatim, et
accipiens cornua cervi minutatim confracta malleo ferrarii,
super incudem, compone in ollam novam, donee sit dimidia,
et imple earn aqua, sicque adhibe tgnem donee excoquatur
tertia pars ejusdem aquae, sic tamen ut non bulliat; et ita
probabis : fac digitos tuos humidos eadem aqua, et cum re-
frigerati fuerint, si sibi adhaerent, bonum est gluten ; sin
autem, tamdiu coque donee sibi adhaereant. Deinde effunde
ipsum gluten in vas mundum, et rursum imple ollam aqua,
et coque sicut prius, sicque facias usque quater.