CAPUT XX.
DE RUBRICANDIS OSTIIS ET OLEO LINI.
SI autem volueris ostia rubricare tolle oleum lini, quod hoc
modo compones. Accipe semen lini, et exsicca illud in
sartagine super ignem sine aqua. Deinde mitte in mortarium,
et contunde illud pila donee tenuissimus pulvis fiat, rursum-
que mittens illud in sartaginem, et infundens modicum aquae,
sic calefacies fortiter. Postea involve illud in pannum novum,
et pone in pressatorium, in quo solet olivee, vel nucum, vel
papaveris oleum exprimi, ut eodem modo etiam istud expri-
matur. Cum hoc oleo tere minium sive cenobrium super
lapidem sine aqua, et cum pincello linies super ostia, vel
tabulas, quas rubricare volueris, et ad solem siccabis. Deinde
iterum linies, et rursum siccabis. Ad ultimum vero super-
linies ei gluten quod vernition dicitur, quodque hoc modo
conficitur.