CAPUT XXI.
DE GLUTINE VERNITION.
PONE oleum lini in ollam novam parvulam, et adde
gummi 1 quod vocatur fornis, minutissime tritum, quod
habet speciem lucidissimi thuris, sed cum frangitur fulgorem
clariorem reddit. Quod cum super carbones posueris, coque
diligenter sic ut non bulliat, donee tertia pars consumatur, et
cave a flamma, quia periculosum nimis est, et difficile exstin-
guitur si accendatur. Hoc glutineomnis pictura superlinita 2 ,
fit et decora ac omnino durabilis 3 .
1 In C. R., " Arabic! " additur. ' " Lucida fit et decora," legitur in MSS.
Ouelph. et Parisii. * " Si vero defuerit corium ad cooperiendas tabulas, eodem modo
et eodem glutine cooperiantur cum panno lini mediocriter novo." Male locata est,
vide in fine cap, xix. non legitur in C. R. Parisii."