CAPUT XXII.
DE EODEM.
COMPONE quatuor lapides, qui possint ignem sustinere,
ita ut non resiliant, et super ipsos pone ollam rudem, et
in earn mitte supra dictum gummi fornis, quod Romane
glassa dicitur l , et super os hujus ollae pone ollulam minorem,
quae habet in fundo modicum foramen, et circumlinies ei
pastam, ita ut nihil spiraminis inter ipsas ollas exeat. Deinde
suppone ignem diligenter, donee ipsum gummi liquefiat.
Habebis etiam ferrum gracile et manubrio impositun), unde
commovebis ipsum gummi, et cum sentire possis quando
omnino liquidum sit. Habeas quoque ollam tertiam juxta super
carbones positam, in qua sit oleum lini calidum; et cum gummi
penitus liquidum fuerit, ita ut extracto ferro quasi filum tra-
hatur, infunde ei oleum calidum et ferro cominove, et sic in-
simul coque ut non bulliat, et interdum extrahe ferrum, et
lini modice super lignum sive super lapidem, ut probes densi-
tatem ejus. Et hoc caveas in pondere, ut sint duae partes
olei, et tertia gummi. Cumque ad libitum tuum coxeris dili-
genter, ab igne removens et discooperiens refrigerari sine.