DE SELLIS EQUESTRIBUS ET OCTOFORIS.
ELLAS autem equestres et octoforos, id est sellas plica-
torias, scabella, caeteraque, quae sculpuntur, et non pos-
sunt corio vel panno cooperiri, mox ut raseris ferro, fricabis
asperella, sicque bis dealbabis, et cum sicca fuerint, rursum
asperella planabis. Posthaec in circino et regula metire, et dispone opus tuuru, videlicet imagines aut bestias, vel aves et
folia, sive quodcunque pertrahere volueris. Quo facto si de-
corare volueris opus tuum, auri petulam impones, quam tali
modo facies.