CAPUT XXV.
DE IMPONENDO AT7RO.
IMPONENDO aurum, tolle clarum, quod percutiter ex
albugine ovi sine aqua, et inde cum pincello leniter linies
locum in quo ponendum est aurum, et cauda ejusdem pincelli
in ore tuo madefacta, continges unum cornu incisae petulse, et
ita elevans cum summa velocitate impones, et cum pincello
aequabis. Ea hora oportet te a vento cavere, et ab halitu
continere, quia si flaveris, petulam perdes et difficile reperies.
Quae cum posita fuerit et siccata, ei, si volueris, eodem modo
alteram superpone, et tertiam similiter, si opus fuerit, ut eo
lucidius cum dente sive cum lapide polire possis. Hanc
etiam petulam, si volueris, in muro et laqueari eodem modo
imponere poteris. Quod si aurum non habueris, petulam
stagni accipies, quam hoc modo facies.