CAPUT XXVII.
DE COLORIBUS OLEO ET GUMMI TERENDIS.
genera colorum eodem genere olei teri et poni
possunt in opere ligneo, in his tantum rebus quae sole
siccari possunt, quia quotiescunque unum colorem imposueris,
alterum ei superponere non potes, nisi prior exsiccetur, quod
imaginibus 2 diuturnumactaediosumest nimis. Si autem volueris
opus tuum festinare, sume gummi, quod exit de arbore cerasa
sive pruno, et concidens illud minutatim pone in vas fictile,
et aquam abundanter irifunde, et pone ad solem, sive super
earbones in hieme, donee liquefiat gummi, et ligno rotundo
commisce. Deinde cola per pannum, et inde tere colores et
impone. Omnes colores et mixtures eorum hoc gummi teri
et poni possunt, prseter minium et cerosam et carmin, qui
claro ovi terendi et ponendi sunt. Viride Hispanicum non
misceatur suco sub glutine, sed per se cum gummi glutine
ponatur. Aliud vero miscere potes, si volueris.
1 " tepefiat," in caeteris Codi'cibiis. * " et aliis picturis." ex C. R.