CAPUT XXXI.
QUOMODO AURUM ET ARGENTUM IN LIBRIS PONATUR.
POSTEA tolle minium purum, et adde ei tertiam partem
cenobrii, terens super lapidem, cum aqua. Quo diligenter
trito, percute clarum ex albugine ovi, in aestate cum aqua, in hieme sine aqua, et cum puram fuerit, mitte minium in cornu
et infunde clarum, impositoque ligno move modicum, et inde
cum pincello imple omnia loca, in quibus aurum velis ponere.
Dehinc pone ollulam cum glutine super carbones, et cum
liquefactum fuerit, funde in concham auri et lava illud inde.
Quod cum effuderis in aliam concham, in qua purgamentum
servatur, rursus infunde gluten calidum, et tenens in palma
manus sinistrae, move diligenter cum pincello, et pone utrum
volueris spissum aut tenue, sic tamen ut glutinis modicum sit,
quia si superabundaverit, nigrescit aurum et non recipit ful-
gorem. Postquam autem siccatum fuerit, polies illud dente
vel lapide sanguinario diligenter limata, et polito super tabulam
corneam aequalem ac lucidam. Quod si contigerit per negli-
gentiam glutinis non bene cocti, ut aurum in fricando se pul-
veret, vel prse nimia spissitudine se elevet, habeas penes te
clarum vetus sine aqua percussum, et mox cum pincello de
eodem modicum ac leniter super aurum liniens, cum siccum
fuerit denuo dente vel lapide fricabis. Hoc modo argentum,
auricalcum et cuprum in suis locis pones et fricabis.