CAPUT XXXII.
QUOMODO DECORETUR PICTURA LIBRORUM STAGNO ET
CROCEO.
SI vero neutrum habueris, et tamen opus tuum quoquomodo
decorare volueris, tolle stagnum purum et rasum minutis-
sime, mole et lava sicut aurum, et pone eodem glutine in
literis vel aliis locis, quse volueris auro vel argento ornare, et
cum polieris dente, tolle crocum cum quo sericum coloratur,
perfundens ilium claro sine aqua, et cum per noctem steterit,
sequenti die cum pincello cooperies loca,.quae volueris deaurare;
csetera habeto loco argenti. Deinde facies subtiles tractus
circa literas et folia et nodos ex niinio cum penna, et paraturas
vestimentorum ac csetera ornamenta.