CAPUT XXXIV.
QUOMODO COLORES IN LIBRIS TEMPERENTUR.
HIS ita peractis fac temperamentum ex gummi lucidissimo
et aqua sicut supra, et tempera omnes colores, excepto
viridi, et cerosa, et minio, et carmin. Viride salsum non
valet in libro. Viride Hispanicum temperabis vino puro, et si
volueris umbras facere, adde modicum sucum gladioli, vel
cauli vel porri. Minium et cerosam et carmin temperabis
claro. Omnes mixturas colorum, si indigueris ad pingendas
imagines, compone in libro ut supra. Omnes colores bis
ponendi sunt in libro, in primis tenuissime, deinde.spissius; in
literis vero semel.