CAPUT XXXVII.
DE VIBIDI SALSO.
autem viridem colorem velis conficere, sume lignum
quercinum, quantee longitudinis et latitudinis volueris, et
cava illud in modum scrinii. Deinde tolle cuprum, et fac
illud attenuari in Jaminas, quantse latitudinis velis, ut tamen
longitude ejus cooperiat latitudinem cavi ligni. Post hsec
accipe scutellam plenam salis, et comprimens eum fortiter,
mitte in ignem et cooperi carbonibus per noctem, et in cras-
tinum tere eum diligentissime super lapidem siccum. Cum-
que acceperis surculos graciles, colloca eos in prsedictum ca-
vatum lignum, ita ut duse partes cavi sint inferius, et tertia
superius, sicque 1 laminas cupreas ex utraque parte melle
puro aspergens desuper sal tritum, collocabis super surculos
illos conjunctim, cooperiens diligenter altero ligno ad hoc ap-
tato, ita ut nihil spiraminis exire possit. Post fac foramen
terebrari in angulo ipsius ligni per quod possis acetum cale-
factum aut urinam calidam infundere, ita ut tertia pars ejus
impleatur, et mox obstrue foramen. Hoc lignum in tali loco
debes ponere, ubi possis illud in sterquilinio totum cooperire.
Post quatuor vero septimanas solve operculum, et quicquid
super cuprum inveneris, erade et serva, et iterum reponens
cooperi ordine quo supra.