CAPUT XXXIX.
DE CEROSA ET MINIO.
CEROSAM autem compositurus fac tibi plumbeas tabulas
attenuari, et componens eas siccas in cavo ligno sicut
cuprum, supra infuso aceto calido sive urina cooperi. Deinde
post mensem solve cooperculum, et quicquid album fuerit
auferens, rursum repone sicut prius. Cumque tibi suffecerit,
et minium hide facere placuerit, eamdem cerosam tere super
lapidem absque aqua, et deinde mittens in ollas novas duas
vel tres, pone super carbones ardentes ; habeas autem ferrum
gracile curvum, ex una parte 1 aptatum et in summitate latum,
cum quo movere ac miscere ipsam cerosam interdum possis ;
atque hoc tarn diu facias donee minium omnino rubeum fiat.