DE INCAUSTO.
INCAUSTUM etiam facturus incide tibi ligna spinarum in
Aprili, in Maio, priusquam producant flores aut folia, et
congregans inde fascicules, sine jacere in umbra duas septi-
manas aut tres aut quatuor, donee aliquantulum exsiccentur.
Deinde habeas malleos ligneos cum quibus super aliud lignum
durum contundas ipsas spinas, donee corticem omnino evellas,
quern statim mittes in dolium aqua plenum ; cumque duo
dolia vel tria seu quatuor aut quinque cortice et aqua reple-
veris, sine sic stare per octo dies, donee aqua omnem corticis
succum in se emordeat. Post haec mitte ipsam aquam in
cacabum mundissimum, vel in lebetem, et supposito igne
coque ; interdum etiam immitte de ipso cortice in cacabum, ut
si quid succi in eo remansit excoquatur. Quam cum modice
coxeris, ejice, aliumque rursus immitte. Quo facto residuam coque aquam usque ad tertiam partem, sicque ejiciens de ipso
cacabo mitte in minorem, et tamdiu coque donee nigrescat
atque incipiat densescere, hoc omnino cavens ne aliquod
addas aquae, excepta ilia quae succo mixta est. Curaque
videris earn densescere, adde vini puri tertiam partem, et
mittens in ollas novas duas vel tres, tamdiu coque donee videas
quod in supremo quasi cutem trahat. Dehinc tollens ipsas
ollas ab igne pone ad solem donee se nigrum incaustum a
rubea faece purificet. Postea tolle folliculos ex pergameno
diligenter consutos et vesicas, et infundens purum incaustum
suspende ad solem donee omnino siccetur. Cumque siccum
fuerit, tolle hide quotiens volueris et tempera cum vino super
carbones, et addens modicum atramenti scribe. Quod si con-
tigerit per negligentiam ut non satis nigrum sit incaustum,
accipe frustum grossitudine unius digiti, et ponens in ignem,
sine candescere, mox et in incaustum projice.